Le barzellette di Papirius

Papirius in pharmacopolio:
“Da mihi delenimentum dolori”.
“Ex qua re laboras?”.
“Adhuc nescio: notationes magistri enim patri meo nondum ostendi”.

 

Papirius: “Cur hi athletae, pater, currunt?”
pater: “Certant de argenteo calice”
Papirius: “Et quis accipiet?”
pater: “Primus”
Papirius: “Cur igitur ceteri currunt?”

 

 

Latinarum litterarum magister Papirio discipulo:
“Si dico ‘Discipuli libenter Latinum discunt’, quod verbum est libenter?
Papirius:
“Impudens mendacium”.

 


Amicus Papirio:
“Marcelli mater dicit triginta se annos habere”.
Papirius:
“Verum est: nam hoc illam iam quindecim annis audio”.