Le barzellette di Papirius

Papirius in pharmacopolio:
“Da mihi delenimentum dolori”.
“Ex qua re laboras?”.
“Adhuc nescio: notationes magistri enim patri meo nondum ostendi”.

 

Papirius: “Cur hi athletae, pater, currunt?”
pater: “Certant de argenteo calice”
Papirius: “Et quis accipiet?”
pater: “Primus”
Papirius: “Cur igitur ceteri currunt?”

 

 

Latinarum litterarum magister Papirio discipulo:
“Si dico ‘Discipuli libenter Latinum discunt’, quod verbum est libenter?
Papirius:
“Impudens mendacium”.

 


Amicus Papirio:
“Marcelli mater dicit triginta se annos habere”.
Papirius:
“Verum est: nam hoc illam iam quindecim annis audio”.

 

Quisnam est cum Galdone loquens?

Eques errans in cauponam intrauit. Vir ei ignotus appropinquauit et eum rogauit: “Commodasne mihi aliquantulum uini?”
“Minime! Te quidem haud noui!”
“Fieri non potest,” ait uir, “te me non nouisse. Sum Galdo! Omnes Galdonem nouerunt!”
“Vere mihi ignotus es,” ait eques.
“Dicite omnes, quis sum?” clamauit Galdo praesentibus.
“Galdo es!” responderunt omnes in caupona.
“Videsne? Omnibus Galdo notus est!”
“Equidem in caupona quam tu frequentas, notus es! Certe autem haud alibi.”
“Te falsum dixisse demonstrabo,” ait Galdo.
Itaque una in alterum oppidum se rettulerunt. Cum tabernam aduenerint, Galdo
clamauit: “Dicite omnes: quis sum?”
“Galdo es!” responderunt omnes una uoce.
Ait eques: “Non tam longe hoc est ab oppido primo. Vero princeps trans siluam habitat in aedibus. Haud dubio te ignorat.”
Sic, trans siluam uenerunt ad aedes principis. Ianitor principis statim portam aperuit. “Saluus sis, Galdo” ait ianitor, “Princeps modo de te locutus est.”
“Fateor te pernotum esse in provincia,” ait eques, “sed rex illic trans montes sedet. Certe is te non nouit.”
“Eamus!” ait Galdo.
Ergo, trans montes iter fecerunt. Cum apud regem aduenerunt in castellum, Galdonem rex complexus est clamans: “Galdo, amice mi!”
Ait eques: “Trans mare in Vaticana civitate  Papa uiuit. Si ille te nouit etiam, credam uniuersos te nouisse.”
Sic naue uehuntur Galdo equesque et postremo in Vaticanam aduenerunt. Statim, Galdo in aditum admissus est, sed eques foris relictus est. Mox in maeniano Galdo cum Papa iucunde loquens apparet.
“Bombax!” eques clamauit.
“Ego quoque admodum miror,” ait anus quaedam in proximo. “Quisnam est cum Galdone loquens?”
ahahahah! :)

De Gallis pullisque

Romae, anno CCCLXIII ab urbe condita, ante diem tertium nonas septembres

- Euheuheuuu! Brennus Italiam inuasit et Vrbem occupauit!
Breui tempore Galli ciues interfecerunt, domos incenderunt et Capitolium obsederunt!!!
Canes et custodes nihil audiuerunt!! sed… ecce, uidete!!! Macte! Anseres Romam seruabunt: nam feliciter Galli ab anseribus in fugam uertuntur!

- Ahahahah! Anseres quaedam hostiles Gallos in fugam uertunt? Vere illi non galli sed… puuuulliii sunt!

:-D

Anser quaedam oleum pro pinnis petit

Anser in rerum pro animalibus emporium adiuit emendi causa oleum ut lucidiores suas pinnas faceret.
- Infeliciter non habeo- illi responsum est.
- Habesne quaeso oleum pro pinnis? – iterum anser quaesiuit.
- Doleo, non habeo! –
- Habesne quaeso oleum pro pinnis? – anser flagitauit
- Iam me non habere tibi dixi! –
- Habesne quaeso oleum pro pinnis? –
- Non habeo, mehercle! Si iterum idem e me quaesiueris, tibi caput statim bipenne euellam!
- Ehmm… habesne bipennes? – timide anser quaesiuit
- Non habeo…. –
- Autem… Habesne oleum pro pinnis? – laeta anser continuare potuit.

:)