- Magistra
- Discipuli: Antonius; Marcus; Carolus.
Mag.- Breviter hodie repetamus, discipuli mei, quae de verbis deponentibus et semideponentibus praeteritis diebus ipse vobis explicavi.
Tu, Antoni, quam brevissime planissimeque dic quae verba deponentia dicantur.
Ant.- Ea quae passive flectuntur, sed sensum habent activum.
Mag.- Optime! Rem exemplo confirma!
Ant.- “Facta Romanorum imitamur”
Mag.- Laudo; at si dicam: “I soldati furono esortati dal comandante”, quomodo vertas?
Ant. - Quoniam haec propositio passive proponitur, eam verto active; nam, ut iam dixi, verba deponentia passive flectuntur, sed sensum habent activum; dicam igitur “Milites dux hortatus est”.
Mag. - Recte respondisti: locum tuum repete!
Nunc accedat ad cathedram Marcus. Suntne horum verborum nonnullae voces, quae active flectuntur?
Mar.- Sunt, magistra: participium praesens, participium futurum, supinum atque gerundium; adiciam autem gerundivum habere sensum passivum; exempli causa: “patria militibus tuenda est”.
Mag.- Satis est! Nunc aliud periculum tibi proponam: dic quae verba semideponentia vocentur.
Mar- Ea sunt verba activa, quae tamen perfectum indicativum passive flectunt, atque ea tempora quae ex illo gignuntur.
Mag.- Carole, profer exemplum.
Car.- “Soleo dicere verum”: “Solitus sum dicere verum”
Mag.- Quot sunt verba semideponentia?
Car.- Quattuor:
soleo, -es, solitus sum, -ere
gaudeo, -es, gavisus sum, -ere
audeo, -es, ausus sum, -ere
fido, -is, fisus sum, -ere
praeterea sunt verba ex fido structa: confido; diffido.
Mag. Recte respondistis! Octo puncta omnes meruistis!




