De Gallis pullisque

Romae, anno CCCLXIII ab urbe condita, ante diem tertium nonas septembres

– Euheuheuuu! Brennus Italiam inuasit et Vrbem occupauit!
Breui tempore Galli ciues interfecerunt, domos incenderunt et Capitolium obsederunt!!!
Canes et custodes nihil audiuerunt!! sed… ecce, uidete!!! Macte! Anseres Romam seruabunt: nam feliciter Galli ab anseribus in fugam uertuntur!

– Ahahahah! Anseres quaedam hostiles Gallos in fugam uertunt? Vere illi non galli sed… puuuulliii sunt!

😀

Anser quaedam oleum pro pinnis petit

Anser in rerum pro animalibus emporium adiuit emendi causa oleum ut lucidiores suas pinnas faceret.
– Infeliciter non habeo- illi responsum est.
– Habesne quaeso oleum pro pinnis? – iterum anser quaesiuit.
– Doleo, non habeo! –
– Habesne quaeso oleum pro pinnis? – anser flagitauit
– Iam me non habere tibi dixi! –
– Habesne quaeso oleum pro pinnis? –
– Non habeo, mehercle! Si iterum idem e me quaesiueris, tibi caput statim bipenne euellam!
– Ehmm… habesne bipennes? – timide anser quaesiuit
– Non habeo…. –
– Autem… Habesne oleum pro pinnis? – laeta anser continuare potuit.

🙂