Aliae iocosae fabellae vobis sint!

Uxor publici magistratus rogat virum suum:
– Cur tam sero e munere revertisti?
– Culpa vere collegarum meorum est, non enim tempestive me suscitaverunt!
🙂

 

– Puto in cervisia hormona feminina esse!
– Quomodo hoc tibi in mentem venit?
– Iam omnino perspicuum est: cum enim eam potionem bibo, non iam possum vehiculum recte gubernare!
🙁

 

Parvulus vir infelix in caupona ante cerevisiam sedit.
Venit vir magnus, qui umerum parvuli percutit et eius cerevisiam unico haustu bibit.
Parvulus flere incipit.
Dicit ille magnus: – Noli te ita gerere, pusille, num propter unam cerevisiam ploras?
Tunc parvulus: – En, hoc nunc audi: hodie mane uxor mea me reliquit, pecuniam ex arca nummaria detraxit, domus supellectile vacua est. Deinde e munere dimissus sum!
Non iam vivere volui: recubui in orbitis ferreis… deviatio facta est!
Me suspendere volui… funis diruptus!
Nunc ultimos asses pro cerevisia solvi, venenum infusi… et tu mihi eam exhauris!
😀

Quodam die, sacerdos in mari se repperit, sed ipse natare non poterat. Accessit ad eum navis, e quo “Heus, da mihi manum tuam, ut te salvem…”
Sacerdos “Minime” respondit, “Deus ipse me salvabit…”
Post hoc, altera navis accessit ad eum: “Heus, da mihi manum, ut te salvem…”
Etiam “Minime” respondit, “Deus ipse me salvabit…”
Pauculum post submergit et mortuus est. Dein, cum in paradisum ascendit, Deum de hoc rogavit: “Cur non adiuvisti me, Domine?”
“Tibi Stulto”, respondit Deus, “duas naves misi …”
😉

I commenti sono chiusi.