Ad lunam (Alla luna, Leopardi)

versione latina di Valeria Casadio

Suavis luna, adhuc reminiscor
ante unum annum in hoc ipso colle
angoribus confectum me venisse
ad te mirandam oculis intentis
et super silvam etiam tunc pendebas
sicut nunc facis eam clariorem reddens.
Sed, propter fletum, tremula et obscura
oculis meis tua facies videbatur:
erat misera et aegra enim mea vita
et sic est hodie, minime mutatur,
mea dilecta luna. Autem memoria
me iuvat et commemorare rursus
tempus doloris mei. O quam est gratum
[prima aetate cum longum iter spei est
hominibus, brevis contra recordatio]
praeterita, etsi tristia, meminisse
etsi aerumnae perpetuae permanent.  

I commenti sono chiusi.