Consells sobre política. A un governant incompetent.

Montserrat Nogueras, amica mea catalana, versionem confecit Plutarchi operis et iam in taberniis librariis emi potest!
In catalaunicam linguam “Praecepta gerendae rei publicae” et “Ad principem ineruditum” convertit.
Prologum autem mordacem scripsit, ubi de rebus politicis Graecis in Plutarchi tempore narratur, sed omnia huc tendunt, ut lectores possint recognoscere per exemplum antiquum res hodiernas. Non irascetur divus Plutarchus, quod non sine elegantia res tractatur… 🙂